- BEEL-ZEBUB
- BEEL-ZEBUBHebr. Gap desc: Hebrew, Philistaeorum Accaronitarum olim Deus, quasi dicas, Deus muscae. Cuius nominis non alia forte causa, quam quod abigerer muscas ab aede sua, quod et Herculi tribuunt Plin. l. 10. c. 29. et Solin. c. 1. hine Α᾿πομυίῳ dicto. Quamquam alios ipsum Iovem non puduit epithtô hôc insignire, ut cui Elienses hôc nomine sacra fecisse, apud Clementem Protrepticô et Pausaniam in Eliacis prior. legimus. Eum ipsum Myoden vocat Plin. l. 29. c. 6. ubi tamen Salmas. μυιῶν Δία vult legi. Alibi, l. scil. 10. c. 28. cum Myiagro Deo eundem faciens, Invoeant Elei, inquit, Myiagron Deum, muscarum multitudine pestilentiam adferente: quae protinus intereunt, postquam litatum est er Deo. At Myagrus Heros fuit, non Deus; nec in Elide cultus, sed Alipheris Arcadiae urbe, ut diserte docet Pausanias in Arcadicis. Nempe uldentur eo transsata fuisse haec sacta, ex Accarone Philistaeorum: fuituqe etiam hac in parte Diabolus Dei veri simia, in cuius remplum muscis nullus aditus, si Talmudicis creditur. LXX. Interpretes μυίαν, muscam hoc idolum interpretantur, quod sequuntur Veteres multi: quia putabant, sub museae imagine Nume hoc cultum. Sed verior interpretatio prior. Cur autem Pharisaei hunc Daemoniorum principem esse voluerint, Matthaei c. 12. v. 24. et Lucae c. 11. v. 15. qui Hebraeorum aliis est Asmodaeus, non adeo liquer. Nec aliam Bochartus rarionem adfert, nisi quod Philistaeorum urbs Accaron eriam scibitur Acharon ab Hieronymo et ahiis: quo cum Acheron proxime alludat, potuit ab ignaris Deus-Acharon, cum Acherontis Deo, i. e. cum Plutone confundi, quem Inferis praefecisse Gentilium Theologiam notum est. Hebraei vero posteriores non pauca suae linguae vocabula e Graeca deduxerunt, uti plurbus docet modo dictus Samuel Bocharrus Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 9. ubi de Deastro hoc prolixe agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.